| Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis | 30.1.1 |
| parum laboratur: nec in auctoribus cognoscendis nec in | |
| evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel homi- | |
| num vel temporum satis operae insumitur. sed expetuntur | 2.1 |
| quos rhetoras vocant; quorum professio quando primum in | |
| hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores | |
| nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam ne- | |
| cesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos | 5 |
| oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana | |
| meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercita- | |
| tiones ipsorum etiam continentur libris. notus est vobis | 3.1 |
| utique Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius ex- | |
| trema parte (nam prior commemorationem veterum oratorum | |
| habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quan- | |
| dam educationem refert: se apud Q. Mucium ius civile | 5 |
| didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum | |
| Stoicum omnis philosophiae partis penitus hausisse; neque | |
| iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, | |
| Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium | |
| artium varietatem complecteretur. itaque hercule in libris | 4.1 |
| Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, | |
| non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam | |
| ei defuisse. ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis | |
| utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat. ita est | 5.1 |
| enim, optimi viri, ita: ex multa eruditione et plurimis | |
| artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa | |
| admirabilis eloquentia; neque oratoris vis et facultas, sicut | |
| ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed | 5 |
| is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad | |
| persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem | |
| temporum, cum voluptate audientium possit. |