| Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum | 31.1.1 |
| intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declama- | |
| rent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus | |
| controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis | |
| artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de | 5 |
| honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur; haec enim | |
| est oratori subiecta ad dicendum materia. nam in iudiciis | 2.1 |
| fere de aequitate, in deliberationibus <de utilitate, in lauda- | |
| tionibus> de honestate disserimus, ita <tamen> ut plerumque | |
| haec ipsa in vicem misceantur: de quibus copiose et varie | |
| et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognovit naturam | 5 |
| humanam et vim virtutum pravitatemque vitiorum et intel- | |
| lectum eorum, quae nec in virtutibus nec in vitiis nume- | |
| rantur. ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram | 3.1 |
| iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius | |
| ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et | |
| quibus animi motibus concitetur. in his artibus exercitationi- | 4.1 |
| busque versatus orator, sive apud infestos sive apud cupidos | |
| sive apud invidentis sive apud tristis sive apud timentis | |
| dicendum habuerit, tenebit venas animorum, et prout cuius- | |
| que natura postulabit, adhibebit manum et temperabit ora- | 5 |
| tionem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito. | |
| sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim | 5.1 |
| argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur: | |
| apud hos dedisse operam dialecticae proficiet. alios fusa | |
| et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis | |
| delectat: ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis | 5 |
| aptos et in omnem disputationem paratos iam locos. dabunt | 6.1 |
| Academici pugnacitatem, Plato altitudinem, Xenophon iu- | |
| cunditatem; ne Epicuri quidem et Metrodori honestas | |
| quasdam exclamationes adsumere iisque, prout res poscit, | |
| uti alienum erit oratori. neque enim sapientem informamus | 7.1 |
| neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis | |
| haurire, omnes libare debet. ideoque et iuris civilis scien- | |
| tiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica | |
| musica geometria imbuebantur. incidunt enim causae, | 8.1 |
| plurimae quidem ac paene omnes, quibus iuris notitia de- | |
| sideratur, pleraeque autem, in quibus haec quoque scientia | |
| requiritur. |