| Nec quisquam respondeat sufficere, ut ad tempus simplex | 32.1.1 |
| quiddam et uniforme doceamur. primum enim aliter utimur | |
| propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum | |
| est, possideat quis quae profert an mutuetur. deinde ipsa | |
| multarum artium scientia etiam aliud agentis nos ornat, | 5 |
| atque ubi minime credas, eminet et excellit. idque non | 2.1 |
| doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit | |
| ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per | |
| omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse | |
| fateatur; quem non posse aliter existere nec extitisse um- | 5 |
| quam confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem omnibus | |
| armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus | |
| exierit. quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, | 3.1 |
| ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis | |
| foeda ac pudenda vitia deprehendantur; ut ignorent leges, | |
| non teneant senatus consulta, ius <huius> civitatis ultro deri- | |
| deant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium | 5 |
| penitus reformident. in paucissimos sensus et angustas | 4.1 |
| sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo, | |
| ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu | |
| pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine appa- | |
| ratu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una | 5 |
| ex sordidissimis artificiis discatur. ergo hanc primam et | 5.1 |
| praecipuam causam arbitror, cur in tantum ab eloquentia | |
| antiquorum oratorum recesserimus. si testes desiderantur, | |
| quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenem, | |
| quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae | 5 |
| proditum est? et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quid- | 6.1 |
| quid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum <officinis>, sed | |
| Academiae spatiis consecutum. sunt aliae causae, magnae | 7.1 |
| et graves, quas vobis aperiri aequum est, quoniam quidem | |
| ego iam meum munus explevi, et quod mihi in consuetudine | |
| est, satis multos offendi, quos, si forte haec audierint, certum | |
| habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam tam- | 5 |
| quam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse.' |