| Et Maternus 'mihi quidem' inquit 'susceptum a te munus | 33.1.1 |
| adeo peregisse nondum videris, ut incohasse tantum et velut | |
| vestigia ac liniamenta quaedam ostendisse videaris. nam | 2.1 |
| quibus <artibus> instrui veteres oratores soliti sint, dixisti diffe- | |
| rentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima | |
| et fecundissima eorum studia demonstrasti: cetera exspecto, | |
| ut quem ad modum ex te didici, quid aut illi scierint aut nos | 5 |
| nesciamus, ita hoc quoque cognoscam, quibus exercitationi- | |
| bus iuvenes iam et forum ingressuri confirmare et alere in- | |
| genia sua soliti sint. neque enim solum arte et scientia, sed | 3.1 |
| longe magis facultate et <usu> eloquentiam contineri, nec tu | |
| puto abnues et hi significare vultu videntur.' | |
| Deinde cum Aper quoque et Secundus idem adnuissent, | 4.1 |
| Messalla quasi rursus incipiens: 'quoniam initia et semina | |
| veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus | |
| artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, perse- | |
| quar nunc exercitationes eorum. quamquam ipsis artibus | 5.1 |
| inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas | |
| tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi | |
| facultas, facultati usus eloquentiae accedat. per quae colli- | |
| gitur eandem esse rationem et percipiendi quae proferas | 5 |
| et proferendi quae perceperis. sed si cui obscuriora haec | 6.1 |
| videntur isque scientiam ab exercitatione separat, illud certe | |
| concedet, instructum et plenum his artibus animum longe | |
| paratiorem ad eas exercitationes venturum, quae propriae | |
| esse oratorum videntur. | 5 |