| Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et elo- | 34.1.1 |
| quentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, re- | |
| fertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis | |
| ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat. | |
| hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus in- | 2.1 |
| teresse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita | |
| ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque | |
| sic dixerim, pugnare in proelio disceret. magnus ex hoc | 3.1 |
| usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim | |
| contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa dis- | |
| crimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, | |
| quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi | 5 |
| denique advocati aspernentur. igitur vera statim et incor- | 4.1 |
| rupta eloquentia imbuebantur; et quamquam unum seque- | |
| rentur, tamen omnis eiusdem aetatis patronos in plurimis et | |
| causis et iudiciis cognoscebant; habebantque ipsius populi | |
| diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehende- | 5 |
| rent, quid in quoque vel probaretur vel displiceret. ita nec | 5.1 |
| praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem | |
| eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et | |
| aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper | |
| plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene | 5 |
| <nec male> dicta dissimularentur. scitis enim magnam illam | |
| et duraturam eloquentiae famam non minus in diversis sub- | |
| selliis parari quam suis; inde quin immo constantius surgere, | |
| ibi fidelius corroborari. atque hercule sub eius modi prae- | 6.1 |
| ceptoribus iuvenis ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, | |
| fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus | |
| alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non | |
| novi iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo contio- | 5 |
| num, saepe cognitae populi aures, sive accusationem susce- | |
| perat sive defensionem, solus statim et unus cuicumque | |
| causae par erat. nono decimo aetatis anno L. Crassus | 7.1 |
| C. Carbonem, unoetvicesimo Caesar Dolabellam, altero et | |
| vicesimo Asinius Pollio C. Catonem, non multum aetate | |
| antecedens Calvus Vatinium iis orationibus insecuti sunt, | |
| quas hodieque cum admiratione legimus. | 5 |