| At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas isto- | 35.1.1 |
| rum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis | |
| tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo | |
| manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus clau- | |
| dere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt. sed | 2.1 |
| ut dicere institueram, deducuntur in scholas, <in> quibus non | |
| facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus | |
| studiorum plus mali ingeniis adferant. nam in loco nihil | 3.1 |
| reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret; | |
| in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et | |
| adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant | |
| et audiantur; ipsae vero exercitationes magna ex parte con- | 5 |
| trariae. nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras | 4.1 |
| tractantur, suasoriae et controversiae. ex his suasoriae | |
| quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae | |
| exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus ad- | |
| signantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter com- | 5 |
| positae! sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate | |
| declamatio quoque adhibeatur. sic fit ut tyrannicidarum | 5.1 |
| praemia aut vitiatarum electiones aut pestilentiae remedia | |
| aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in | |
| foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur: | |
| cum ad veros iudices ventum . . . | 5 |