| . . . rem cogitant. nihil humile, nihil abiectum eloqui | 36.1.1 |
| poterat. magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et | |
| motibus excitatur et urendo clarescit. eadem ratio in nostra | |
| quoque civitate antiquorum eloquentiam provexit. nam etsi | 2.1 |
| horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae | |
| composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, | |
| tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi vide- | |
| bantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus | 5 |
| tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo per- | |
| suaderi poterat. hinc leges assiduae et populare nomen, hinc | 3.1 |
| contiones magistratuum paene pernoctantium in rostris, hinc | |
| accusationes potentium reorum et adsignatae etiam domibus | |
| inimicitiae, hinc procerum factiones et assidua senatus ad- | |
| versus plebem certamina. quae singula etsi distrahebant rem | 4.1 |
| publicam, exercebant tamen illorum temporum eloquentiam | |
| et magnis cumulare praemiis videbantur, quia quanto quisque | |
| plus dicendo poterat, tanto facilius honores adsequebatur, | |
| tanto magis in ipsis honoribus collegas suos anteibat, tanto | 5 |
| plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, | |
| plus notitiae ac nominis apud plebem parabat. hi clientelis | 5.1 |
| etiam exterarum nationum redundabant, hos ituri in pro- | |
| vincias magistratus reverebantur, hos reversi colebant, hos | |
| et praeturae et consulatus vocare ultro videbantur, hi ne | |
| privati quidem sine potestate erant, cum et populum et | 5 |
| senatum consilio et auctoritate regerent. quin immo sibi | 6.1 |
| ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut adsequi posse | |
| in civitate aut tueri conspicuum et eminentem locum. nec | 7.1 |
| mirum, cum etiam inviti ad populum producerentur, cum | |
| parum esset in senatu breviter censere, nisi qui ingenio et | |
| eloquentia sententiam suam tueretur, cum in aliquam invi- | |
| diam aut crimen vocati sua voce respondendum haberent, | 5 |
| cum testimonia quoque in publicis <iudiciis> non absentes nec | |
| per tabellam dare, sed coram et praesentes dicere cogeren- | |
| tur. ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam neces- | 8.1 |
| sitas accedebat, et quo modo disertum haberi pulchrum et | |
| gloriosum, sic contra mutum et elinguem videri deforme | |
| habebatur. |