| Ergo non minus rubore quam praemiis stimulabantur, ne | 37.1.1 |
| clientulorum loco potius quam patronorum numerarentur, | |
| ne traditae a maioribus necessitudines ad alios transirent, ne | |
| tamquam inertes et non suffecturi honoribus aut non impe- | |
| trarent aut impetratos male tuerentur. nescio an venerint | 2.1 |
| in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum biblio- | |
| thecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contra- | |
| huntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus | |
| Epistularum composita et edita sunt. ex his intellegi potest | 3.1 |
| Cn. Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, | |
| sed ingenio quoque et oratione valuisse; Lentulos et Metel- | |
| los et Lucullos et Curiones et ceteram procerum manum | |
| multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quem- | 5 |
| quam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua elo- | |
| quentia consecutum. his accedebat splendor reorum et | 4.1 |
| magnitudo causarum, quae et ipsa plurimum eloquentiae | |
| praestant. nam multum interest, utrumne de furto aut for- | |
| mula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitio- | |
| rum, expilatis sociis et civibus trucidatis. quae mala sicut non | 5.1 |
| accidere melius est isque optimus civitatis status habendus | |
| est, in quo nihil tale patimur, ita cum acciderent, ingentem | |
| eloquentiae materiam subministrabant. crescit enim cum | |
| amplitudine rerum vis ingenii, nec quisquam claram et in- | 5 |
| lustrem orationem efficere potest nisi qui causam parem | |
| invenit. non, opinor, Demosthenem orationes inlustrant, quas | 6.1 |
| adversus tutores suos composuit, nec Ciceronem magnum | |
| oratorem P. Quintius defensus aut Licinius Archias faciunt: | |
| Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc illi famam cir- | |
| cumdederunt, non quia tanti fuerit rei publicae malos ferre | 5 |
| cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent, | |
| sed, ut subinde admoneo, quaestionis meminerimus scia- | |
| musque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis | |
| temporibus existit. quis ignorat utilius ac melius esse frui | 7.1 |
| pace quam bello vexari? pluris tamen bonos proeliatores | |
| bella quam pax ferunt. similis eloquentiae condicio. nam | 8.1 |
| quo saepius steterit tamquam in acie quoque pluris et in- | |
| tulerit ictus et exceperit quoque maiores adversarios acrio- | |
| resque pugnas sibi ipsa desumpserit, tanto altior et excelsior | |
| et illis nobilitata discriminibus in ore hominum agit, quorum | 5 |
| ea natura est, ut secura †velint. |