| Transeo ad formam et consuetudinem veterum iudicio- | 38.1.1 |
| rum. quae etsi nunc aptior est [ita erit], eloquentiam tamen | |
| illud forum magis exercebat, in quo nemo intra paucissimas | |
| horas perorare cogebatur et liberae comperendinationes | |
| erant et modum in dicendo sibi quisque sumebat et numerus | 5 |
| neque dierum neque patronorum finiebatur. primus haec | 2.1 |
| tertio consulatu Cn. Pompeius adstrinxit imposuitque veluti | |
| frenos eloquentiae, ita tamen ut omnia in foro, omnia legi- | |
| bus, omnia apud praetores gererentur: apud quos quanto | |
| maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argu- | 5 |
| mentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc | |
| primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum | |
| obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti | |
| neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris | |
| liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus | 10 |
| Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso | |
| tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, post- | |
| quam longa temporum quies et continuum populi otium et | |
| assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina | |
| ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat. | 15 |