| Parvum et ridiculum fortasse videbitur quod dicturus | 39.1.1 |
| sum, dicam tamen, vel ideo ut rideatur. quantum humili- | |
| tatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus ad- | |
| stricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur? quantum | |
| virium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in | 5 |
| quibus iam fere plurimae causae explicantur? nam quo | 2.1 |
| modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis | |
| oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, | |
| debilitatur ac frangitur eloquentia. ipsam quin immo curam | 3.1 |
| et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia | |
| saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione | |
| eius incipiendum est. frequenter probationibus et testibus | |
| silentium †patronus indicit. unus inter haec dicenti aut alter | 5 |
| adsistit, et res velut in solitudine agitur. oratori autem cla- | 4.1 |
| more plausuque opus est et velut quodam theatro; qualia | |
| cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac | |
| tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac | |
| tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae | 5 |
| periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet | |
| populus Romanus sua interesse quid iudicaretur. satis con- | 5.1 |
| stat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Be- | |
| stiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos | |
| et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis | |
| populi studia excitare et incendere potuerint. itaque hercule | 5 |
| eius modi libri extant, ut ipsi quoque qui egerunt non aliis | |
| magis orationibus censeantur. |