| Iam vero contiones assiduae et datum ius potentissimum | 40.1.1 |
| quemque vexandi atque ipsa inimicitiarum gloria, cum se | |
| plurimi disertorum ne a Publio quidem Scipione aut <L.> Sulla | |
| aut Cn. Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes | |
| viros, ut est natura invidiae, populi quoque †et histriones | 5 |
| auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratori- | |
| bus faces admovebant. | |
| . . non de otiosa et quieta re loquimur et quae probitate et | 2.1 |
| modestia gaudeat, sed est magna illa et notabilis eloquentia | |
| alumna licentiae, quam stulti libertatem vocitant, comes | |
| seditionum, effrenati populi incitamentum, sine obsequio, sine | |
| severitate, contumax, temeraria, adrogans, quae in bene con- | 5 |
| stitutis civitatibus non oritur. quem enim oratorem Lacedae- | 3.1 |
| monium, quem Cretensem accepimus? quarum civitatum | |
| severissima disciplina et severissimae leges traduntur. ne | |
| Macedonum quidem ac Persarum aut ullius gentis, quae | |
| certo imperio contenta fuerit, eloquentiam novimus. Rhodii | 5 |
| quidam, plurimi Athenienses oratores extiterunt, apud quos | |
| omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim, omnes | |
| poterant. nostra quoque civitas, donec erravit, donec se | 4.1 |
| partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla | |
| fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis | |
| moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum | |
| modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indo- | 5 |
| mitus ager habet quasdam herbas laetiores. sed nec tanti rei | |
| publicae Gracchorum eloquentia fuit, ut pateretur et leges, | |
| nec bene famam eloquentiae Cicero tali exitu pensavit. |