| Sic quoque quod superest †antiquis oratoribus forum | 41.1.1 |
| non emendatae nec usque ad votum compositae civitatis | |
| argumentum est. quis enim nos advocat nisi aut nocens aut | 2.1 |
| miser? quod municipium in clientelam nostram venit, nisi | |
| quod aut vicinus populus aut domestica discordia agitat? | |
| quam provinciam tuemur nisi spoliatam vexatamque? atqui | |
| melius fuisset non queri quam vindicari. quod si inveniretur | 3.1 |
| aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter | |
| innocentis orator sicut inter sanos medicus. quo modo | |
| tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis | |
| habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac salu- | 5 |
| berrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor ob- | |
| scuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium | |
| regentis paratos. quid enim opus est longis in senatu sen- | 4.1 |
| tentiis, cum optimi cito consentiant? quid multis apud popu- | |
| lum contionibus, cum de re publica non imperiti et multi | |
| deliberent, sed sapientissimus et unus? quid voluntariis | |
| accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur? quid | 5 |
| invidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum cle- | |
| mentia cognoscentis obviam periclitantibus eat? credite, | 5.1 |
| optimi et in quantum opus est disertissimi viri, si aut vos | |
| prioribus saeculis aut illi, quos miramur, his nati essent, ac | |
| deus aliquis vitas ac [vestra] tempora repente mutasset, nec | |
| vobis summa illa laus et gloria in eloquentia neque illis | 5 |
| modus et temperamentum defuisset: nunc, quoniam nemo | |
| eodem tempore adsequi potest magnam famam et magnam | |
| quietem, bono saeculi sui quisque citra obtrectationem alte- | |
| rius utatur.' |