| Finierat Maternus, cum Messalla: 'erant quibus contra | 42.1.1 |
| dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies | |
| esset exactus.' 'fiet' inquit Maternus 'postea arbitratu tuo, | |
| et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis | |
| rursus conferemus.' ac simul adsurgens et Aprum com- | 2.1 |
| plexus 'ego' inquit 'te poetis, Messalla autem antiquariis | |
| criminabimur.' 'at ego vos rhetoribus et scholasticis' inquit. | |
| Cum adrisissent, discessimus. |