| Aegyptum copiasque, quibus coerceretur, iam inde | 1.11.1 |
| a divo Augusto equites Romani obtinent loco regum: ita vi- | |
| sum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecun- | |
| dam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam | |
| legum, ignaram magistratuum, domi retinere. regebat tum | 5 |
| Tiberius Alexander, eiusdem nationis. Africa ac legiones in | |
| ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe | |
| post experimentum domini minoris. duae Mauretaniae, Rae- | |
| tia, Noricum, Thraecia et quae aliae procuratoribus cohi- | |
| bentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem aut odium | 10 |
| contactu valentiorum agebantur. inermes provinciae atque | |
| ipsa in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium | |
| belli cessurae erant. hic fuit rerum Romanarum status, cum | |
| Servius Galba iterum Titus Vinius consules inchoavere annum | |
| sibi ultimum, rei publicae prope supremum. | 15 |