| Oriens adhuc immotus. Syriam et quattuor legiones | 1.10.1 |
| obtinebat Licinius Mucianus, vir secundis adversisque iuxta | |
| famosus. insignis amicitias iuvenis ambitiose coluerat; mox | |
| attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracun- | |
| dia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit | 5 |
| quam postea a principe. luxuria industria, comitate adro- | |
| gantia, malis bonisque artibus mixtus: nimiae voluptates, cum | |
| vacaret; quotiens expedierat, magnae virtutes: palam lau- | |
| dares, secreta male audiebant: sed apud subiectos, apud pro- | |
| ximos, apud collegas variis inlecebris potens, et cui expedi- | 10 |
| tius fuerit tradere imperium quam obtinere. bellum Iudai- | |
| cum Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tri- | |
| bus legionibus administrabat. nec Vespasiano adversus Gal- | |
| bam votum aut animus: quippe Titum filium ad venerationem | |
| cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus. occulta | 15 |
| fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberis- | |
| que eius imperium post fortunam credidimus. |