| Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum sper- | 1.9.1 |
| nebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constan- | |
| tia, sine auctoritate: ne quieto quidem milite regimen; adeo | |
| furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur. inferioris | |
| Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu | 5 |
| Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis | |
| filius: id satis videbatur. in Britannico exercitu nihil irarum. | |
| non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus | |
| innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu | |
| crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse. quies | 10 |
| et Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in | |
| Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent: sed lon- | |
| gis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad con- | |
| tinendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus misce- | |
| bantur. | 15 |