| Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, | 1.8.1 |
| habitus animorum fuit. e provinciis Hispaniae praeerat Clu- | |
| vius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus. | |
| Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Ro- | |
| manae civitatis et in posterum tributi levamento. proximae | 5 |
| tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem | |
| honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore | |
| commoda aliena ac suas iniurias metiebantur. Germanici exer- | |
| citus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et | |
| irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias par- | 10 |
| tis fovissent. tarde a Nerone desciverant, nec statim pro | |
| Galba Verginius. an imperare noluisset dubium: delatum ei | |
| a milite imperium conveniebat. Fonteium Capitonem occi- | |
| sum etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur. dux | |
| deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae; quem | 15 |
| non remitti atque etiam reum esse tamquam suum crimen ac- | |
| cipiebant. |