| Corsicam ac Sardiniam ceterasque proximi maris | 2.16.1 |
| insulas fama victricis classis in partibus Othonis tenuit. sed | |
| Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeri- | |
| tas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa. | |
| namque Othonis odio iuvare Vitellium Corsorum viribus sta- | 5 |
| tuit, inani auxilio etiam si provenisset. vocatis principibus | |
| insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium | |
| Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium | |
| Certum equitem Romanum, interfici iubet: quorum morte ex- | |
| territi qui aderant, simul ignara et alieni metus socia impe- | 10 |
| ritorum turba in verba Vitellii iuravere. sed ubi dilectum | |
| agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae mune- | |
| ribus occepit, laborem insolitum perosi infirmitatem suam | |
| reputabant: insulam esse quam incolerent, et longe Germa- | |
| niam virisque legionum; direptos vastatosque classe etiam | 15 |
| quos cohortes alaeque protegerent. et aversi repente animi, | |
| nec tamen aperta vi: aptum tempus insidiis legere. digres- | |
| sis qui Pacarium frequentabant, nudus et auxilii inops bali- | |
| neis interficitur; trucidati et comites. capita ut hostium ipsi | |
| interfectores ad Othonem tulere; neque eos aut Otho prae- | 20 |
| mio adfecit aut puniit Vitellius, in multa conluvie rerum ma- | |
| ioribus flagitiis permixtos. |