| Aperuerat iam Italiam bellumque transmiserat, ut | 2.17.1 |
| supra memoravimus, ala Siliana, nullo apud quemquam Otho- | |
| nis favore, nec quia Vitellium mallent, sed longa pax ad omne | |
| servitium fregerat facilis occupantibus et melioribus incu- | |
| riosos. florentissimum Italiae latus, quantum inter Padum | 5 |
| Alpisque camporum et urbium, armis Vitellii (namque et | |
| praemissae a Caecina cohortes advenerant) tenebatur. capta | |
| Pannoniorum cohors apud Cremonam; intercepti centum equi- | |
| tes ac mille classici inter Placentiam Ticinumque. quo suc- | |
| cessu Vitellianus miles non iam flumine aut ripis arcebatur; | 10 |
| inritabat quin etiam Batavos transrhenanosque Padus ipse, | |
| quem repente contra Placentiam transgressi raptis quibus- | |
| dam exploratoribus ita ceteros terruere ut adesse omnem | |
| Caecinae exercitum trepidi ac falsi nuntiarent. |