| Tum Othonianus pedes erupit; protrita hostium acie | 2.26.1 |
| versi in fugam etiam qui subveniebant; nam Caecina non si- | |
| mul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio tre- | |
| pidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor | |
| fugientium abriperet. orta et in castris seditio quod non | 5 |
| universi ducerentur: vinctus praefectus castrorum Iulius Gra- | |
| tus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem age- | |
| ret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoni- | |
| ani sub eodem crimine vinxissent. ceterum ea ubique for- | |
| mido fuit apud fugientis occursantis, in acie pro vallo, ut | 10 |
| deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni Sueto- | |
| nius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus per- | |
| crebruerit. timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper la- | |
| boris atque itineris, ne Vitellianus miles recens e castris | |
| fessos adgrederetur et perculsis nullum retro subsidium fo- | 15 |
| ret. apud paucos ea ducis ratio probata, in vulgus adverso | |
| rumore fuit. |