| Haud proinde id damnum Vitellianos in metum com- | 2.27.1 |
| pulit quam ad modestiam composuit: nec solum apud Cae- | |
| cinam, qui culpam in militem conferebat seditioni magis | |
| quam proelio paratum: Fabii quoque Valentis copiae (iam | |
| enim Ticinum venerat) posito hostium contemptu et recipe- | 5 |
| randi decoris cupidine reverentius et aequalius duci pare- | |
| bant. gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio | |
| (neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi | |
| oportuerat) repetam. cohortes Batavorum, quas bello Ne- | |
| ronis a quarta decima legione digressas, cum Britanniam | 10 |
| peterent, audito Vitellii motu in civitate Lingonum Fabio Va- | |
| lenti adiunctas rettulimus, superbe agebant, ut cuiusque le- | |
| gionis tentoria accessissent, coercitos a se quartadecimanos, | |
| ablatam Neroni Italiam atque omnem belli fortunam in ipso- | |
| rum manu sitam iactantes. contumeliosum id militibus, acer- | 15 |
| bum duci; corrupta iurgiis aut rixis disciplina; ad postremum | |
| Valens e petulantia etiam perfidiam suspectabat. |