| Haec ferociter iactando, postquam immissis lictori- | 2.29.1 |
| bus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, | |
| saxa iaciunt, fugientem sequuntur. spolia Galliarum et Vien- | |
| nensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clami- | |
| tantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum | 5 |
| pilis et lanceis rimabantur; nam Valens servili veste apud | |
| decurionem equitum tegebatur. tum Alfenus Varus prae- | |
| fectus castrorum, deflagrante paulatim seditione, addit con- | |
| silium, vetitis obire vigilias centurionibus, omisso tubae | |
| sono, quo miles ad belli munia cietur. igitur torpere cuncti, | 10 |
| circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo re- | |
| geret paventes; silentio, patientia, postremo precibus ac | |
| lacrimis veniam quaerebant. ut vero deformis et flens et | |
| praeter spem incolumis Valens processit, gaudium misera- | |
| tio favor: versi in laetitiam, ut est vulgus utroque immodi- | 15 |
| cum, laudantes gratantesque circumdatum aquilis signisque | |
| in tribunal ferunt. ille utili moderatione non supplicium cu- | |
| iusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, pau- | |
| cos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam du- | |
| cibus licere. | 20 |