| Potentia principatus divisa in Titum Vinium consu- | 1.13.1 |
| lem Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec minor | |
| gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri | |
| nomine Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus minori- | |
| bus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi succes- | 5 |
| soris in duas factiones scindebantur. Vinius pro M. Othone, | |
| Laco atque Icelus consensu non tam unum aliquem fovebant | |
| quam alium. neque erat Galbae ignota Othonis ac Titi Vinii | |
| amicitia; et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vi- | |
| nio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur. | 10 |
| credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone trans- | |
| latae si apud Othonem relinqueretur. namque Otho pueri- | |
| tiam incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Ne- | |
| roni aemulatione luxus. eoque Poppaeam Sabinam, princi- | |
| pale scortum, ut apud conscium libidinum deposuerat, donec | 15 |
| Octaviam uxorem amoliretur. mox suspectum in eadem Pop- | |
| paea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit. | |
| Otho comiter administrata provincia primus in partis trans- | |
| gressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis | |
| splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius | 20 |
| in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum | |
| aula Neronis ut similem. |