| Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quam- | 1.14.1 |
| quam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius quonam exerci- | |
| tuum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod | |
| remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibi- | |
| toque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule desi- | 5 |
| gnato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de | |
| sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu pro- | |
| pria electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante, | |
| cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia; | |
| sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama | 10 |
| consilio eius fidem addiderat. Piso M. Crasso et Scribonia | |
| genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et | |
| aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior | |
| habebatur: ea pars morum eius quo suspectior sollicitis | |
| adoptanti placebat. | 15 |