| Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc mo- | 1.15.1 |
| dum locutus fertur: 'si te privatus lege curiata apud pontifi- | |
| ces, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat Cn. | |
| Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et | |
| tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adie- | 5 |
| cisse: nunc me deorum hominumque consensu ad imperium | |
| vocatum praeclara indoles tua et amor patriae impulit ut | |
| principatum, de quo maiores nostri armis certabant, bello | |
| adeptus quiescenti offeram, exemplo divi Augusti qui soro- | |
| ris filium Marcellum, dein generum Agrippam, mox nepotes | 10 |
| suos, postremo Tiberium Neronem privignum in proximo | |
| sibi fastigio conlocavit. sed Augustus in domo successorem | |
| quaesivit, ego in re publica, non quia propinquos aut socios | |
| belli non habeam, sed neque ipse imperium ambitione accepi, | |
| et iudicii mei documentum sit non meae tantum necessitudi- | 15 |
| nes, quas tibi postposui, sed et tuae. est tibi frater pari no- | |
| bilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses. | |
| ea aetas tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea | |
| vita in qua nihil praeteritum excusandum habeas. fortunam | |
| adhuc tantum adversam tulisti: secundae res acrioribus sti- | 20 |
| mulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate | |
| corrumpimur. fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani | |
| animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii | |
| per obsequium imminuent: inrumpet adulatio, blanditiae <et> | |
| pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas. etiam | 25 |
| <si> ego ac tu simplicissime inter nos hodie loquimur, ceteri | |
| libentius cum fortuna nostra quam nobiscum; nam suadere | |
| principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quem- | |
| cumque principem sine adfectu peragitur.' |