'Si immensum imperii corpus stare ac librari sine re- 1.16.1
ctore posset, dignus eram a quo res publica inciperet: nunc
eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea senectus
conferre plus populo Romano possit quam bonum successo-
rem, nec tua plus iuventa quam bonum principem. sub Ti- 5
berio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fui-
mus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et finita Iuliorum
Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet.
nam generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra ae-
stimatur: adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere, 10
consensu monstratur. sit ante oculos Nero quem longa Cae-
sarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut
ego cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervi-
cibus publicis depulerunt; neque erat adhuc damnati princi-
pis exemplum. nos bello et ab aestimantibus adsciti cum 15
invidia quamvis egregii erimus. ne tamen territus fueris si
duae legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt:
ne ipse quidem ad securas res accessi, et audita adoptione
desinam videri senex, quod nunc mihi unum obicitur. Nero
a pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi provi- 20
dendum est ne etiam a bonis desideretur. monere diutius
neque temporis huius, et impletum est omne consilium si te
bene elegi. utilissimus idem ac brevissimus bonarum mala-
rumque rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub
alio principe aut nolueris; neque enim hic, ut gentibus quae 25
regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed im-
peraturus es hominibus qui nec totam servitutem pati pos-
sunt nec totam libertatem.' et Galba quidem haec ac talia,
tamquam principem faceret, ceteri tamquam cum facto lo-
quebantur. 30