| Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu | 2.37.1 |
| fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus aper- | |
| tiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num po- | |
| sito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui | |
| permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonia- | 5 |
| nos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod | |
| vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomen- | |
| que Britannicis expeditionibus meruisset. ego ut concesse- | |
| rim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum | |
| et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis ex- | 10 |
| petitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse | |
| corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut | |
| qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate de- | |
| ponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in | |
| hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces | 15 |
| magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi | |
| pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros. |