| Vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae | 2.38.1 |
| cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque; nam re- | |
| bus modicis aequalitas facile habebatur. sed ubi subacto | |
| orbe et aemulis urbibus regibusve excisis securas opes con- | |
| cupiscere vacuum fuit, prima inter patres plebemque certa- | 5 |
| mina exarsere. modo turbulenti tribuni, modo consules prae- | |
| validi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum; | |
| mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. | |
| Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt. | |
| post quos Cn. Pompeius occultior non melior, et numquam | 10 |
| postea nisi de principatu quaesitum. non discessere ab ar- | |
| mis in Pharsalia ac Philippis civium legiones, nedum Otho- | |
| nis ac Vitellii exercitus sponte posituri bellum fuerint: eadem | |
| illos deum ira, eadem hominum rabies, eaedem scelerum | |
| causae in discordiam egere. quod singulis velut ictibus | 15 |
| transacta sunt bella, ignavia principum factum est. sed me | |
| veterum novorumque morum reputatio longius tulit: nunc ad | |
| rerum ordinem venio. |