| Post quae dimotis omnibus paulum requievit. atque | 2.49.1 |
| illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus | |
| avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum; namque | |
| abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium | |
| vi, quem clausa domo obsidebant. increpitis seditionis aucto- | 5 |
| ribus regressus vacavit abeuntium adloquiis, donec omnes | |
| inviolati digrederentur. vesperascente die sitim haustu ge- | |
| lidae aquae sedavit. tum adlatis pugionibus duobus, cum | |
| utrumque pertemptasset, alterum capiti subdidit. et explorato | |
| iam profectos amicos, noctem quietam, utque adfirmatur, non | 10 |
| insomnem egit: luce prima in ferrum pectore incubuit. ad | |
| gemitum morientis ingressi liberti servique et Plotius Firmus | |
| praetorii praefectus unum vulnus invenere. funus matura- | |
| tum; ambitiosis id precibus petierat ne amputaretur caput | |
| ludibrio futurum. tulere corpus praetoriae cohortes cum | 15 |
| laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes. | |
| quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque | |
| ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis. ac | |
| postea promisce Bedriaci, Placentiae aliisque in castris cele- | |
| bratum id genus mortis. Othoni sepulchrum extructum est | 20 |
| modicum et mansurum. hunc vitae finem habuit septimo et | |
| tricensimo aetatis anno. |