| Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcel- | 2.53.1 |
| lum Eprium ut ambigua disserentem invasit. nec ceteri sen- | |
| tentias aperiebant: sed invisum memoria delationum exposi- | |
| tumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut | |
| novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis | 5 |
| claresceret. moderatione meliorum dirempti. et rediere omnes | |
| Bononiam, rursus consiliaturi; simul medio temporis plures | |
| nuntii sperabantur. Bononiae, divisis per itinera qui recen- | |
| tissimum quemque percontarentur, interrogatus Othonis li- | |
| bertus causam digressus habere se suprema eius mandata | 10 |
| respondit; ipsum viventem quidem relictum, sed sola poste- | |
| ritatis cura et abruptis vitae blandimentis. hinc admiratio et | |
| plura interrogandi pudor, atque omnium animi in Vitellium | |
| inclinavere. |