| Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam | 2.54.1 |
| adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis | |
| atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu | |
| quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos | |
| victores; versam partium fortunam. causa fingendi fuit ut | 5 |
| diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio reva- | |
| lescerent. et Coenus quidem raptim in urbem vectus paucos | |
| post dies iussu Vitellii poenas luit: senatorum periculum | |
| auctum credentibus Othonianis militibus vera esse quae ad- | |
| ferebantur. intendebat formidinem quod publici consilii facie | 10 |
| discessum Mutina desertaeque partes forent. nec ultra in | |
| commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a | |
| Fabio Valente epistulae demerent metum. et mors Othonis | |
| quo laudabilior eo velocius audita. |