| At Romae nihil trepidationis; Ceriales ludi ex more | 2.55.1 |
| spectabantur. ut cessisse Othonem et a Flavio Sabino | |
| praefecto urbis quod erat in urbe militum sacramento Vi- | |
| tellii adactum certi auctores in theatrum attulerunt, Vitellio | |
| plausere; populus cum lauru ac floribus Galbae imagines | 5 |
| circum templa tulit, congestis in modum tumuli coronis iuxta | |
| lacum Curtii, quem locum Galba moriens sanguine infecerat. | |
| in senatu cuncta longis aliorum principatibus composita sta- | |
| tim decernuntur; additae erga Germanicum exercitum lau- | |
| des gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur. re- | 10 |
| citatae Fabii Valentis epistulae ad consules scriptae haud | |
| immoderate: gratior Caecinae modestia fuit quod non | |
| scripsisset. |