| At Vespasianus bellum armaque et procul vel iuxta | 2.74.1 |
| sitas viris circumspectabat. miles ipsi adeo paratus ut prae- | |
| euntem sacramentum et fausta Vitellio omnia precantem per | |
| silentium audierint; Muciani animus nec Vespasiano alienus | |
| et in Titum pronior; praefectus Aegypti <Ti.> Alexander con- | 5 |
| silia sociaverat; tertiam legionem, quod e Syria in Moesiam | |
| transisset, suam numerabat; ceterae Illyrici legiones secutu- | |
| rae sperabantur; namque omnis exercitus flammaverat adro- | |
| gantia venientium a Vitellio militum, quod truces corpore, | |
| horridi sermone ceteros ut imparis inridebant. sed in tanta | 10 |
| mole belli plerumque cunctatio; et Vespasianus modo in | |
| spem erectus, aliquando adversa reputabat: quis ille dies fo- | |
| ret quo sexaginta aetatis annos et duos filios iuvenes bello | |
| permitteret? esse privatis cogitationibus progressum et, prout | |
| velint, plus minusve sumi ex fortuna: imperium cupientibus | 15 |
| nihil medium inter summa aut praecipitia. |