| Versabatur ante oculos Germanici exercitus robur, | 2.75.1 |
| notum viro militari: suas legiones civili bello inexpertas, | |
| Vitellii victricis, et apud victos plus querimoniarum quam | |
| virium. fluxam per discordias militum fidem et periculum ex | |
| singulis: quid enim profuturas cohortis alasque, si unus al- | 5 |
| terve praesenti facinore paratum ex diverso praemium pe- | |
| tat? sic Scribonianum sub Claudio interfectum, sic percus- | |
| sorem eius Volaginium e gregario ad summa militiae pro- | |
| vectum: facilius universos impelli quam singulos vitari. |