| Dum quaeritur tempus locus quodque in re tali diffi- | 2.80.1 |
| cillimum est, prima vox, dum animo spes timor, ratio casus | |
| obversantur, egressum cubiculo Vespasianum pauci milites, | |
| solito adsistentes ordine ut legatum salutaturi, imperatorem | |
| salutavere: tum ceteri adcurrere, Caesarem et Augustum et | 5 |
| omnia principatus vocabula cumulare. mens a metu ad for- | |
| tunam transierat: in ipso nihil tumidum, adrogans aut in re- | |
| bus novis novum fuit. ut primum tantae altitudinis obfusam | |
| oculis caliginem disiecit, militariter locutus laeta omnia et | |
| affluentia excepit; namque id ipsum opperiens Mucianus ala- | 10 |
| crem militem in verba Vespasiani adegit. tum Antiochen- | |
| sium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, con- | |
| currentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus | |
| etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret | |
| arte quadam ostentator. nihil aeque provinciam exercitum- | 15 |
| que accendit quam quod adseverabat Mucianus statuisse Vi- | |
| tellium ut Germanicas legiones in Syriam ad militiam opulen- | |
| tam quietamque transferret, contra Syriacis legionibus Ger- | |
| manica hiberna caelo ac laboribus dura mutarentur; quippe | |
| et provinciales sueto militum contubernio gaudebant, pleri- | 20 |
| que necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus | |
| vetustate stipendiorum nota et familiaria castra in modum | |
| penatium diligebantur. |