| Ante idus Iulias Syria omnis in eodem sacramento | 2.81.1 |
| fuit. accessere cum regno Sohaemus haud spernendis viribus, | |
| Antiochus vetustis opibus ingens et servientium regum di- | |
| tissimus. mox per occultos suorum nuntios excitus ab urbe | |
| Agrippa, ignaro adhuc Vitellio, celeri navigatione propera- | 5 |
| verat. nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, | |
| florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnifi- | |
| centia munerum grata. quidquid provinciarum adluitur mari | |
| Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum | |
| et Armenios patescit, iuravere; sed inermes legati regebant, | 10 |
| nondum additis Cappadociae legionibus. consilium de summa | |
| rerum Beryti habitum. illuc Mucianus cum legatis tribunisque | |
| et splendidissimo quoque centurionum ac militum venit, et e | |
| Iudaico exercitu lecta decora: tantum simul peditum equi- | |
| tumque et aemulantium inter se regum paratus speciem for- | 15 |
| tunae principalis effecerant. |