| Prima belli cura agere dilectus, revocare veteranos; | 2.82.1 |
| destinantur validae civitates exercendis armorum officinis; | |
| apud Antiochensis aurum argentumque signatur, eaque cun- | |
| cta per idoneos ministros suis quaeque locis festinabantur. | |
| ipse Vespasianus adire, hortari, bonos laude, segnis exem- | 5 |
| plo incitare saepius quam coercere, vitia magis amicorum | |
| quam virtutes dissimulans. multos praefecturis et procura- | |
| tionibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egre- | |
| gios viros et mox summa adeptos; quibusdam fortuna pro | |
| virtutibus fuit. donativum militi neque Mucianus prima con- | 10 |
| tione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus ci- | |
| vili bello obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus | |
| militarem largitionem eoque exercitu meliore. missi ad Par- | |
| thum Armeniumque legati, provisumque ne versis ad civile | |
| bellum legionibus terga nudarentur. Titum instare Iudaeae, | 15 |
| Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit: sufficere vi- | |
| debantur adversus Vitellium pars copiarum et dux Mucianus | |
| et Vespasiani nomen ac nihil arduum fatis. ad omnis exer- | |
| citus legatosque scriptae epistulae praeceptumque ut prae- | |
| torianos Vitellio infensos reciperandae militiae praemio in- | 20 |
| vitarent. |