| Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, toni- | 1.18.1 |
| trua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverunt. | |
| observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Gal- | |
| bam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut | |
| fortuitorum; seu quae fato manent, quamvis significata, non | 5 |
| vitantur. apud frequentem militum contionem imperatoria | |
| brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more | |
| militari, quo vir virum legeret, pronuntiat. ac ne dissimulata | |
| seditio in maius crederetur, ultro adseverat quartam et duoet- | |
| vicensimam legiones, paucis seditionis auctoribus, non ultra | 10 |
| verba ac voces errasse et brevi in officio fore. nec ullum | |
| orationi aut lenocinium addit aut pretium. tribuni tamen cen- | |
| turionesque et proximi militum grata auditu respondent: per | |
| ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in | |
| pace donativi necessitatem bello perdidissent. constat po- | 15 |
| tuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberali- | |
| tate: nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares | |
| non sumus. |