| Inde apud senatum non comptior Galbae, non lon- | 1.19.1 |
| gior quam apud militem sermo: Pisonis comis oratio. et pa- | |
| trum favor aderat: multi voluntate, effusius qui noluerant, | |
| medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine | |
| publica cura. nec aliud sequenti quadriduo, quod medium | 5 |
| inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico | |
| factumve. crebrioribus in dies Germanicae defectionis nun- | |
| tiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova | |
| cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum | |
| exercitum legatos. agitatum secreto num et Piso proficisce- | 10 |
| retur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic digna- | |
| tionem Caesaris laturus. placebat et Laconem praetorii prae- | |
| fectum simul mitti: is consilio intercessit. legati quoque | |
| (nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstan- | |
| tia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, | 15 |
| ut quemque metus vel spes impulerat. |