| Proxima pecuniae cura; et cuncta scrutantibus iustis- | 1.20.1 |
| simum visum est inde repeti ubi inopiae causa erat. bis et | |
| viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat: ap- | |
| pellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quem- | |
| que eorum relicta. at illis vix decimae super portiones | 5 |
| erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, | |
| cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus | |
| sed sola instrumenta vitiorum manerent. exactioni triginta | |
| equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac | |
| numero onerosum: ubique hasta et sector, et inquieta urbs | 10 |
| actionibus. ac tamen grande gaudium quod tam pauperes | |
| forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset. exau- | |
| ctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et | |
| Antonius Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e | |
| vigilibus Iulius Fronto. nec remedium in ceteros fuit, sed me- | 15 |
| tus initium, tamquam per artem et formidine singuli pelle- | |
| rentur, omnibus suspectis. |