| Igitur navium militum armorum paratu strepere pro- | 2.84.1 |
| vinciae, sed nihil aeque fatigabat quam pecuniarum conqui- | |
| sitio: eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus non ius | |
| aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum | |
| spectabat. passim delationes, et locupletissimus quisque in | 5 |
| praedam correpti. quae gravia atque intoleranda, sed ne- | |
| cessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso | |
| Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud | |
| perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- | |
| gistris didicit aususque est. propriis quoque opibus Mucianus | 10 |
| bellum iuvit, largus privatim, quod avidius de re publica | |
| sumeret. ceteri conferendarum pecuniarum exemplum se- | |
| cuti, rarissimus quisque eandem in reciperando licentiam ha- | |
| buerunt. |