| Adcelerata interim Vespasiani coepta Illyrici exer- | 2.85.1 |
| citus studio transgressi in partis: tertia legio exemplum ce- | |
| teris Moesiae legionibus praebuit; octava erat ac septima | |
| Claudiana, imbutae favore Othonis, quamvis proelio non in- | |
| terfuissent. Aquileiam progressae, proturbatis qui de Othone | 5 |
| nuntiabant laceratisque vexillis nomen Vitellii praeferentibus, | |
| rapta postremo pecunia et inter se divisa, hostiliter egerant. | |
| unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasia- | |
| no quae apud Vitellium excusanda erant. ita tres Moesicae | |
| legiones per epistulas adliciebant Pannonicum exercitum aut | 10 |
| abnuenti vim parabant. in eo motu Aponius Saturninus Moe- | |
| siae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad | |
| interficiendum Tettium Iulianum septimae legionis legatum ob | |
| simultates, quibus causam partium praetendebat. Iulianus | |
| comperto discrimine et gnaris locorum adscitis per avia | 15 |
| Moesiae ultra montem Haemum profugit; nec deinde civili | |
| bello interfuit, per varias moras susceptum ad Vespasianum | |
| iter trahens et ex nuntiis cunctabundus aut properans. |