| Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis | 2.91.1 |
| loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vi- | |
| tellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edi- | |
| xisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladi- | |
| bus: adeo omnis humani divinique iuris expers, pari liber- | 5 |
| torum amicorum socordia, velut inter temulentos agebat. | |
| sed comitia consulum cum candidatis civiliter celebrans om- | |
| nem infimae plebis rumorem in theatro ut spectator, in | |
| circo ut fautor adfectavit: quae grata sane et popularia, si | |
| a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora | 10 |
| et vilia accipiebantur. ventitabat in senatum, etiam cum par- | |
| vis de rebus patres consulerentur. ac forte Priscus Helvidius | |
| praetor designatus contra studium eius censuerat. commotus | |
| primo Vitellius, non tamen ultra quam tribunos plebis in | |
| auxilium spretae potestatis advocavit; mox mitigantibus ami- | 15 |
| cis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi ac- | |
| cidisse respondit quod duo senatores in re publica dissenti- | |
| rent; solitum se etiam Thraseae contra dicere. inrisere ple- | |
| rique impudentiam aemulationis; aliis id ipsum placebat quod | |
| neminem ex praepotentibus, sed Thraseam ad exemplar ve- | 20 |
| rae gloriae legisset. |