| Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a praefectura | 2.92.1 |
| cohortis, Iulium Priscum tum centurionem: Priscus Valentis, | |
| Sabinus Caecinae gratia pollebant; inter discordis Vitellio | |
| nihil auctoritas. munia imperii Caecina ac Valens obibant, | |
| olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pra- | 5 |
| vitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxe- | |
| rat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus | |
| contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii | |
| inclinationibus; nec umquam satis fida potentia, ubi nimia | |
| est: simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempesti- | 10 |
| vis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque. nec eo | |
| segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum fle- | |
| bilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae | |
| Galba reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur. | |
| gratum primoribus civitatis etiam plebs adprobavit, quod re- | 15 |
| versis ab exilio iura libertorum concessisset, quamquam id | |
| omni modo servilia ingenia corrumpebant, abditis pecuniis | |
| per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in domum Cae- | |
| saris transgressi atque ipsis dominis potentiores. |