| Ceterum non ita ducibus indulsit Vitellius ut non | 2.94.1 |
| plus militi liceret. sibi quisque militiam sumpsere: quamvis | |
| indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur; | |
| rursus bonis remanere inter legionarios aut alaris volentibus | |
| permissum. nec deerant qui vellent, fessi morbis et intem- | 5 |
| periem caeli incusantes; robora tamen legionibus alisque | |
| subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto | |
| exercitu permixtis magis quam electis. | |
| Contionante Vitellio postulantur ad supplicium Asiaticus | |
| et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice bel- | 10 |
| lassent. nec coercebat eius modi voces Vitellius: super | |
| insitam [mortem] animo ignaviam conscius sibi instare donati- | |
| vum et deesse pecuniam omnia alia militi largiebatur. liberti | |
| principum conferre pro numero mancipiorum ut tributum | |
| iussi: ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, cir- | 15 |
| cum gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam | |
| in summa abundantia pecuniae inludere. |