| Quin et natalem Vitellii diem Caecina ac Valens | 2.95.1 |
| editis tota urbe vicatim gladiatoribus celebravere, ingenti | |
| paratu et ante illum diem insolito. laetum foedissimo cuique | |
| apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio | |
| aris inferias Neroni fecisset. caesae publice victimae crema- | 5 |
| taeque; facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut | |
| Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit. | |
| nondum quartus a victoria mensis, et libertus Vitellii Asia- | |
| ticus Polyclitos Patrobios et vetera odiorum nomina aequa- | |
| bat. nemo in illa aula probitate aut industria certavit: unum | 10 |
| ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare | |
| inexplebilis Vitellii libidines. ipse abunde ratus si praesen- | |
| tibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens | |
| sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur. magna | |
| et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, | 15 |
| inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte | |
| agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis | |
| alii homines quam alii mores. |