| Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, | 2.96.1 |
| missis ab Aponio Saturnino epistulis, antequam is quoque | |
| Vespasiani partibus adgregaretur; sed neque Aponius cun- | |
| cta, ut trepidans re subita, perscripserat, et amici adulan- | |
| tes mollius interpretabantur: unius legionis eam seditionem, | 5 |
| ceteris exercitibus constare fidem. in hunc modum etiam Vi- | |
| tellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctora- | |
| tos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum | |
| civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani no- | |
| mine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coer- | 10 |
| cerent. id praecipuum alimentum famae erat. |