| Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis | 2.97.1 |
| excivit, segniter et necessitatem dissimulans. perinde legati | |
| provinciaeque cunctabantur, Hordeonius Flaccus suspectis | |
| iam Batavis anxius proprio bello, Vettius Bolanus numquam | |
| satis quieta Britannia, et uterque ambigui. neque ex Hispa- | 5 |
| niis properabatur, nullo tum ibi consulari: trium legionum | |
| legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad ob- | |
| sequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant. in | |
| Africa legio cohortesque delectae a Clodio Macro, mox a | |
| Galba dimissae, rursus iussu Vitellii militiam cepere; simul | 10 |
| cetera iuventus dabat impigre nomina. quippe integrum illic | |
| ac favorabilem proconsulatum Vitellius, famosum invisum- | |
| que Vespasianus egerat: proinde socii de imperio utriusque | |
| coniectabant, sed experimentum contra fuit. |