| LIBER III | |
| Meliore fato fideque partium Flavianarum duces con- | 3.1.1 |
| silia belli tractabant. Poetovionem in hiberna tertiae deci- | |
| mae legionis convenerant. illic agitavere placeretne obstrui | |
| Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurge- | |
| rent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret. | 5 |
| quibus opperiri auxilia et trahere bellum videbatur, Germa- | |
| nicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse | |
| mox cum Vitellio Britannici exercitus robora: ipsis nec nu- | |
| merum parem pulsarum nuper legionum, et quamquam atro- | |
| citer loquerentur, minorem esse apud victos animum. sed in- | 10 |
| sessis interim Alpibus venturum cum copiis Orientis Mucia- | |
| num; superesse Vespasiano mare, classis, studia provincia- | |
| rum, per quas velut alterius belli molem cieret. ita salubri | |
| mora novas viris adfore, ex praesentibus nihil periturum. |