| Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) | 3.2.1 |
| festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit. plus | |
| socordiae quam fiduciae accessisse victoribus; neque enim | |
| in procinctu et castris habitos: per omnia Italiae municipia | |
| desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante | 5 |
| se egerint, tanto cupidius insolitas voluptates hausisse. circo | |
| quoque ac theatris et amoenitate urbis emollitos aut valetu- | |
| dinibus fessos: sed addito spatio rediturum et his robur me- | |
| ditatione belli; nec procul Germaniam, unde vires; Britan- | |
| niam freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque vi- | 10 |
| ros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis; ac si in- | |
| ferre arma ultro velint, duas classis vacuumque Illyricum | |
| mare. quid tum claustra montium profutura? quid tractum | |
| in aestatem aliam bellum? unde interim pecuniam et com- | |
| meatus? quin potius eo ipso uterentur quod Pannonicae le- | 15 |
| giones deceptae magis quam victae resurgere in ultionem | |
| properent, Moesici exercitus integras viris attulerint. si nu- | |
| merus militum potius quam legionum putetur, plus hinc ro- | |
| boris, nihil libidinum; et profuisse disciplinae ipsum pudo- | |
| rem: equites vero ne tum quidem victos, sed quamquam re- | 20 |
| bus adversis disiectam Vitellii aciem. 'duae tunc Pannonicae | |
| ac Moesicae alae perrupere hostem: nunc sedecim alarum | |
| coniuncta signa pulsu sonituque et nube ipsa operient ac su- | |
| perfundent oblitos proeliorum equites equosque. nisi quis | |
| retinet, idem suasor auctorque consilii ero. vos, quibus for- | 25 |
| tuna in integro est, legiones continete: mihi expeditae co- | |
| hortes sufficient. iam reseratam Italiam, impulsas Vitellii res | |
| audietis. iuvabit sequi et vestigiis vincentis insistere.' |